Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio
Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi
Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide
Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra
Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum
Congregans sicut in utre aquas maris;