Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos
Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus
Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate
Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
A facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua